PASTAS

PASTAS
PASTAS
Graece Παςτὰς, quoque dicta est porticus ante
Aedem, quae alias πρόδομος, πρόναος, προςτὰς, πρόςτοος, et in Templis Christianorum Νάρθηζ. Apollonius Argonauticῶν l. 1.
—— καλῆς διὰ παςτάδος εἶσιν ἄγουσα.
pro προδόμου διὰ ποιητοῖο, ut eum in προεκδόσει Α᾿ργοναυτικῶν scripsisse, vetus Scholiastes notat etc. Sicut autem in aedibus sacris, ita etiam in privatis, apud Graecos, sed procerum et principum, sui πρόδομοι fuêre et παςτάδες. Vitruvius l. 6. c. 10 Id peristylium in tribus partibus habet proticus. In quarta parte. quae spectat ad meridiem, duas Antas inter se spatiô amplô disiantes, in quibus trabes invehuntur, et quantum inter Antas distat ex eo tertiâ demptâ spatium datur introrsus. Hic locus apud nonnullos Προςτὰς, apud alios Παςτὰς nominatur. Uib alii παραςτὰς legunt, sed male: Pastas enim duas habebat hinc et inde παραςτάδας, quae Antae Latinis. Παςτὰς autem non ἀπὸ τοῦ πάσαςθαι dicta, quod in ea convivarentur, uti Interpres vetus Apollonii habet; sed ἀπὸ τοῦ πάσσειν, quod est ποικίλλειν, quia opere intestinô caelatis laqueariis et tectoriô albariôque opere inductis pictisve et auratis ornata erat. Unde παςτάδας, διαγεγραμμένους οἴκους Hesychius interpretatur, et παςτοφόρον ναὸν ἐυανθῆ. Sed et παςτὸς velum significat linteum variegatum, plumariô opere, quod thalami vel oeci seu calybae (ita dictae interiores cellae in plerisque templis, praecipue Dearum) foribus praetendebatur. Inde παςτοφόρια, templorum Atria, in quibus eiusmodi vela praetenta essent, vel quod is locus destinatus esset mansionibus τῶν Παςτοφόρων, de quibus vide in voce Pastophori. Porro, in pastadis dextra et sinistra, cubicula erant posita, in Graecorum aedificiis. Idem Vitruvius, In prostadii autem dextra et sinistra, cubicula sunt collocata, quorum unum προςτάδιον hîc vocat. quam paulô ante προςτάδα. Corrigendum etiam ibidem: In his locis etiam constituuntur oeci magni, in quibus matres familiarum cum lanificis habent sessionem. Qui vero parietes utrinque πρόναον seu προςτάδα circumcludebant, πτερὰ vocata sunt etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1217. Sed et in Circo παςτάδας βποςτέγους positas legimus a Tarquinio. Nempe in Circo olim spectabant in tabulatis stantes, quaefurcis sustinebantur. Prithus Tarquinius καθέδρας seu παςτάδας ὑποςτέγους, h. e. subsellia contecta, in Circi circuitu ponendas curavit, e quibus populus spectaret: Priscus videl. qui cum opus illud impertectum reliquisset, absolvit Superbus. Dionys. l. 4. Τὸν δ᾿ ἀμφιθέατρον ἱππόδρομον οὐδὲν ἔζω τῶν κρηπίδων ἔχοντα παςτάσιν ὑποςτέγοις παρέλαβεν etc. Vide eundem p. 920. et intra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Pastas — (gr., Stoa, Prodomos), 1) Gallerie, Gemach, Saal, bes. 2) Schlafgemach; 3) Tempelchen mit einem Götterbilde. Daher; Pastaphŏri, Tempeldiener, welche solche Tempelchen bei Prozessionen trugen u. die Aufsicht über die Heiligthümer hatten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • paštas — pãštas dkt. Pàsiunčiau pinigų̃ paštù …   Bendrinės lietuvių kalbos žodyno antraštynas

  • paštas — statusas T sritis automatika atitikmenys: angl. mail; post vok. Post, f rus. почта, f pranc. correspondance, f; poste, f …   Automatikos terminų žodynas

  • Pastas — Das Pastashaus (griechisch παστάς pastas „Vorhalle“) ist ein bestimmter griechischer Haustyp, für den es vor allem in Olynth zahlreiche Belege gibt und der sich von Nordgriechenland aus verbreitet zu haben scheint. Weitere Haustypen sind unter… …   Deutsch Wikipedia

  • paštas — pãštas sm. ppr. sing. (2) 1. įstaiga, per kurią siunčiama korespondencija, siuntiniai ir kt.; tos įstaigos pastatas, patalpos: Centrinis pãštas DŽ. Pãšto viršininkas NdŽ. Pãšto agentūra NdŽ. Lauko paštą aptarnauja raiti vyrai, dviratininkai,… …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • Pastas — Sp Pãstas Ap Pasto L PV Kolumbijos Narinjo dep. centras …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Pastas — Sp Pãstas Ap Pasztó L Vengrija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Pastas del consejo — Saltar a navegación, búsqueda Detalle de las Pastas del consejo en el El riojano Pastas del consejo son unos dulces típicos de Madrid elaboradas por una de las pastelerías más antiguas de Madrid. Están relacionadas …   Wikipedia Español

  • pastas — pas·ta || pÉ‘stÉ™ / pæstÉ™ n. type of noodle, food made from strips of unleavened dough …   English contemporary dictionary

  • pastas — pãstas, à adj. (4) J paskutinis …   Dictionary of the Lithuanian Language

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”